- LUCIVS Annius Antoninus Verus
- LUCIVS Annius Antoninus Verusalias etiam dictus LuciusAelius Commodus Verus, cum fratre et socero M. Antonino philosopho, eiusdem fratris beniguitate imperavit, tumqueve primum Romana Resp. duobus aequo iure imperium admistrantibus paruit, A. U. C. 913. Hic contra Parthos a fratre missus, qui tum primum post victoriam Traiani rebellaverant, Antiochiae et circa Armeniam agens, multa per Duces et ingentia patravit. Seleuciam Assyriae urbem nobilissimam cum 500000. hominum cepit. Parthicum triumphum revexit, cum fratre eodemque socero triumphavit. Deinde cum fratre ad Marcomannicum bellum prosectus, in itinere periit apoplexiâ, sedens cum fratre in vehiculo. Ingenii fuit parum civilis, reverentiâ tamen, nihil unquam atrox ausus, erat enim solus frater Imp. a Senatu dictus Obiit An. Imperii fratris, et sui, 11. tunc M. Antoninus solus tenuit Imperium. Ii autem fratres dicuntur, non quod sint iisdem parentibus prognati, sed, quatenus licet ex auctoribus historicis colligere, quod M. Antoninus sorori huius primum nupserit: tum etiam quod ambos adoptârat Antoninus Pius, vel potius, quod ex eadem matre nati sint. Iul. Capitol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.